Rozmiar: 15909 bajtów

- 63 -

1375. Dezember 9.

Nos fratres Wenczesslaus prior, Johannes Haynouiensis supprior, Joh. Leonardi, Petrus, confessores, fr. Pachuschus (Pakoslaus) et ceteri fratres omnes et singuli conventus Rathi-boriensis, presentibus fatemur quod nos obligavimus et obligamus ad tenendum legendum ac celebrandum singulis diebus duas missas super altare sancte et individue trinitatis in Ecclesia S. Joh. ew. nostrarum nostri ordinis Sororum Monasterij Rath. Insuper omnibus quatuor temporibus vigilias novem leccionum et in Crastinum missam cum sollempni officio defunctorum cantare nos astringimus, omni dilacione occasione fraude proculmotis temporibus in perpetuis, in salutem et remedium Illustrium Principum d. Joh. d. g. ducis Opauie et Rath. terrarum, Domina Anna eadem gracia ducissa earundem terrarum, eius conthorali legittime, d. Johannis filij eorundem Nec non Serenissimorum principum progenitorum ipsorum. Prenominate igitur nostre sorores nostra obsequia nostrosque labores, quos in dictis vigilijs missis legendis et cantandis habemus et in futurum habebimus, devocius considerantes elemosinam novem marcarum pro cervisia, pitancia in Adventu et quadragesima conparanda, Nona marca eiusdem pecunie inter fratres distribuenda, nobis annis singulis conferre dare ac solvere se obligaverunt, proculpulsa omni occasione fraude et dilacione, in festo S. Martini vel citra, iuxta premissorum ducum piam et devotam intencionem ac Census focarij Civitatis Rath. de quo nos habebunt pagare, liberalem donacionem, prout lucidius in littera ipsarum sigillis ratificata, quam supra premissa obligacione prenominatis principibus dederunt, plene continetur. Ut igitur predicta nostra obligacio inviolabilem sorciatur firmitatem, Sigillum nostri conventus et prioratus huic littere duximus appendendum. Datum Rachibor Dominica secunda Adventus domini a. d. M°cccc°lxx. v°.

Das Original befand sich im Archive des Jungfrauenstifts; daran hängen zwei kleine elliptische Siegel in dunkelgrünem Wachs. Das erste zeigt ein Crucifix zwischen einer stehenden und einer knieenden Figur, die Umschrift ist unlesbar. Das zweite zeigt eine Mutter Gottes, unter welcher eine Gestalt kniet; Umschrift: . . FRM. ORDINIS . . . . . . . . RAZIBORIS. In dem Copialbuch der Dominicaner ist eine Ab¬schrift, welche auch dieselben Sprachfehler enthält.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów